Quotation |
Similiter et in Theodori archiepiscopi gentis Anglorum capitulis, quae de necessariis rebus conscripsit, invenimus, quod in tertia propinquitate carnis secundum Grecos liceat nubere, in quinta
vero secundum Romanos.
Qui tamen coniugia in tertia propinquitate facta non solverent, si antea ab inscientibus conpacta
fuissent, aequaliterque coniungeretur vir in matrimonio eis, qui sibi consanguinei sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem uxoris.
Hunc autem Theodorum Tharso Ciliciae natum Vitellianus papa Romae episcopum ordinans ad
Britanniam misit, unde et tam orientalium quam occidentalium ecclesiarum consuetudinibus pleniter institutus fuerat, nec eum aliqua latere potuerunt, quae in observationibus legitimis Greci vel Romani eo tempore habuerunt, maxime cum in utraque lingua perfecte instructus esset. |