Quotation |
in hoc etenim famosissimo et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXV milia caesa referuntur, exceptis quindecim milibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes mutuis concidere vulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidas pro Hunnorum parte pugnantibus.
Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis collegi solet, inimicorum magis
aestimans dolum diutius se intra castra continuit. sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam, gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur. |