Quotation |
sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit anno decessorum prodecessorumue regni quingentesimo vicesimo secundo, Gothorum dehinc
regibus Romam Italiamque tenentibus. interea Odoacer rex gentium omnem Italiam subiugatam, ut terrorem suum Romanis iniceret, mox initio regni sui Bracilam comitem apud Ravennam occidit regnoque suo confortato pene per tredecem annos usque ad Theodorici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtenuit. Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus rex
Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens Arelatum et Massiliam propriae subdidit
dicioni. Gyzericus etenim Vandalorum rex suis eum muneribus ad ista committenda inlicuit, quatenus ipse
Leonis vel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientalem
imperium Ostrogothas, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utramque rem publicam hostibus
decernentibus ipse in Africa quietus regnaret. |