Stelle et quia ante Augustum iam per sept...; (De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum (551 - 551), (p. 1, lin. 21)) [2151]

Basic Information
Keywords
ID 2151
Text De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum (551 - 551) Jordanes
Quotation et quia ante Augustum iam per septingentos annos consolum, dictatorum regumque suorum sollertia Romana res publica nonnulla subegerat, ab ipso Romulo aedificatore eius originem sumens, in vicensimo quarto anno Iustiniani imperatoris, quamvis breviter uno tamen in tuo nomine et hoc parvissimo libello confeci, iungens ei aliud volumen de origine actusque Getice gentis, quam iam dudum communi amico Castalio ededissem, quatinus diversarum gentium calamitate conperta ab omni erumna liberum te fieri cupias et ad deum convertas, qui est vera libertas. legens ergo utrosque libellos, scito quod diligenti mundo semper necessitas imminet. tu vero ausculta Iohannem apostolum, qui ait: "carissimi, nolite dilegere mundum neque ea que in mundo sunt. quia mundus transit et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum".
Translation
Quotation source (p. 1, lin. 21)
Associated use case(s)
Comment