Quotation |
Nullam enim hoc scelus fecisse legimus gentem, nisi Babylonios et Romanos vel eas
gentes, quae ab his aut subactae aut finitimae fuere aut ab his exempla sumpsere, ut sicut in
ferocitate sive in fortitudine haec duo regna ceteris mundi regnis eminuisse noscuntur, ita etiam in
colendis idolis et adorandis proniora fuisse credantur.
Fuit itaque inter haec duo fortissima regna magna concordantia, magna similitudo; magna crudelitas,
magna etiam fortitudo, et revera fortitudo, quae ceteris mundi regnis suo tempore imperaverit. |