Keywords |
|
ID |
2213 |
Text |
Historiarum adversum paganos libri VII (417 - 418) Orosius |
Quotation |
Anno ab Vrbe condita DCXLII Cn. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et
Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium
Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt. Vbi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt.
Siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi;
LXXX milia Romanorum sociorum que ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque
lixarum interfecta Antias scribit. |
Translation |
|
Quotation source |
Vol. 2, Lib. 5, Cap. 16, Par. 1-3 (lin. 1) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|