Stelle Igitur deleta, ut dictum est, vel ...; (Historia Langobardorum (790 - 799), Lib. II, Cap. 5 (p. 87)) [2240]

Basic Information
Keywords
ID 2240
Text Historia Langobardorum (790 - 799) Paul the Deacon
Quotation Igitur deleta, ut dictum est, vel superata Narsis omni Gothorum gente, his quoque de quibus diximus pari modo devictis, dum multum auri sive argenti seu ceterarum specierum divitias adquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustiniano augusto et eius coniugi Sophiae in haec verba suggesserunt, dicentes quia: "Expedierat Romanis, Gothis potius servire quam Grecis, ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio premit; et haec noster piissimus princeps ignorat. Aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmet ipsos gentibus tradimus". Cumque hoc Narsis audisset, haec breviter retulit verba: ,Si male feci cum Romanis, male inveniam".
Translation
Quotation source Lib. II, Cap. 5 (p. 87)
Associated use case(s)
Comment