Stelle Iam Romani potentes esse coeperant...; (Historia Romana (Paulus Diaconus) (766 - 774), Lib. II, Cap. 8 (p. 15, lin. 3)) [2242]

Basic Information
Keywords
ID 2242
Text Historia Romana (Paulus Diaconus) (766 - 774) Paul the Deacon
Quotation Iam Romani potentes esse coeperant. bellum enim in centesimo et tricesimo fere miliario ab urbe apud Samnitas gerebatur, qui medii sunt inter Picenum Campaniam et Apuliam; gentem, si opulentiam quaeras, aureis et argenteis armis et discolori veste usque ad ambitum ornatam; si insidiarum fallaciam, saltibus fere et montium fraude grassantem; si rabiem ac furorem, sacrilegis humanisque hostiis in exitum orbis agitatam; si pertinaciam, sexies rupto foedere ipsis hostibus animosiorem. denique priusquam cum Romanis confligerent, Alexandrum regem Epirotarum germanum Olympiae matris Alexandri Magni, qui traiectis in Italiam copiis bellum adversus Romanos parabat, Lucanis suffragium ferentes maximo bello in Lucania vicere, in quo et ipse Alexander Epirota extinctus est. Romani igitur adversum Samnitas pro Campanis et Sidicinis bellum suscepere.
Translation
Quotation source Lib. II, Cap. 8 (p. 15, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment