Quotation |
Missis legatis Adrianus papa sacratus
Auxilium Caroli studuit deposcere magni
Adversus Longobardos, quorum fuit illo
Tempore rex Desiderius; nam valde premebat
Improba Romanos huius violentia gentis.
Et quia tunc illi pars maxima subdita regno
Italiae totius erat terrasque per illas,
Scilicet hostiles, non quenquam mittere tute
Romanus praesul potuit, qui tramite recto
Francorum terras peteret, conscendere navem
Fecit apud Romam legatum nomine Petrum:
Ut, mare circuitu longo fluctusque pererrans,
Suspectum vitaret iter. Sic sepe videtur
Tucior oceani fervor pelagique procella
Qua, mentes hominum, quas turbida commovet ira.
Hic igitur Petrus Roma directus ab urbe
Per mare Massiliam petiit longumque deinde
Preteriens iter in villa Theodone vocata
Insignis Caroli pietatem regis adivit
Orans devote satis, ut defendere vellet
Ecclesiam Petri, summus qui claviger aule
Illi celestis dare praemia maxima posset,
Necnon pontificis succurreret anxietati
Romanique simul populi mala plurima passi,
Cui libertatis iam spes viteque tenende
Unica post dominum tantum restaret in illo. |