Stelle Scribit ergo nunc ad Romanos, qui ...; (Prologus ad sancti Pauli Epistulas (382 - 580), Col. 414 (lin. 8)) [2264]

Basic Information
Keywords
ID 2264
Text Prologus ad sancti Pauli Epistulas (382 - 580) Anonymous - Other
Quotation Scribit ergo nunc ad Romanos, qui ex Judaeis et gentibus credentes, superflua contentione volebant se alterutrum superponere. Dicebant enim Judaei: Nos sumus gens sancta, quos ab initio Deus dilexit et fovit; nos ex genere Abrahae, stirpe sancta, descendimus; nos de Aegyptio liberati, mare siccis pedibus transivimus; propter nos Pharao cum exercitu suo mersus interiit; nobis manna pluit Dominus in deserto, et caetera, quae enumerare perlongum est. Solum hoc dicimus, quod ipse Dominus, in quo et vos videmini credere, nobis ex lege fuerit repromissus: vos autem, qui estis gentes ab initio derelictae, qui nunquam Dei noti iam habuistis, sed semper daemoniis deservistis, aequum ne est ut hodie ab idolis vos convertentes, nobis comparemini, et non potius proselyti sitis, sicut semper fuistis in lege?
Translation
Quotation source Col. 414 (lin. 8)
Associated use case(s)
Comment