Quotation |
18. Populus, inquit, Romanus in hac sola re iustus et sapiens est, quod te praefert omnibus
ducibus suis omnibusque Graecis, sed in hoc, quod cetera simili ratione non ponderat, stulte agit,
dum omnia noua fastidit, quae a poetis scribuntur et quae a iudicibus dictantur, in tantum delectans
ueteribus, ut legem Romanam, quae in XII tabulis continetur et foedera sub antiquis regibus
facta uel quae Romani fecerunt cum Sabinis uel cum aliis gentibus, libros quoque
annales, ubi iura pontificum continebantur, et antiqua uolumina uatum, idest Ennii, Homeri, Neuii,
Pacuuii, Accii, Afranii, Terentii aliorumque ita pro uero teneat, quasi Musae ea locutae sint in monte
Albano |