Keywords |
|
ID |
2294 |
Text |
In Donati artem maiorem (831 - 870) Sedulius Scottus |
Quotation |
discordant autem tribus modis nam nomina gentis retinent sensum et litteraturam primi patris
uerbi gratia grecus dictus est primus pater grecorum et dicitur quilibet de illa gente nomina
patriae hoc non faciunt nam roma disyllabum nomen est romanus trisyllabum et roma est
aedificium ex lapidibus et terra romanus est homo.
alio modo differunt quia nomina gentis plus sunt generalia quam nomina patriae nam nomina
patriae non comprehendunt nisi quantum pertinet ad unam ciuitatem ut thebanus dicitur qui est de
thebis ciuitate excepto uno nomine quod est romanus nomina autem gentis generaliter
totum regnum comprehendunt.
tertio modo differunt quia nomina gentis si transierint de loco ad locum non mutantur nomina
autem patriae mutando locum mutantur. nomina quoque gentis a nominibus patrum ueniunt nomina patriae a loco. |
Translation |
|
Quotation source |
Pars. 2 (p. 92, lin. 55) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|