Keywords |
|
ID |
2296 |
Text |
In Donati artem maiorem (831 - 870) Sedulius Scottus |
Quotation |
quando enim romani totum sibi subiugauerant orbem placuit principibus romanorum ut de singulis gentibus romam adducerentur ad discendam latinam linguam ob duas causas siue
ut scirent loqui cum principibus romanorum quibus subiecti erant uel econtra principes
romanorum cum eis siue scirent posteri eorum se subditos esse debere romano imperio.
dum ergo unaquaeque gens romam conflueret eorum linguam id est latinam imitari uolentes
corruperunt eam.
decretum est a romanis illam corruptionem sermonum appellari barbarismum id est
alienationem atque inde inoleuit mos ut quotienscumque aliqua pars in loquendo uel scribendo
corrumpitur barbarismus appelletur quoniam sicut alienatus homo dicitur transmeans de loco ad
locum ita sermo rectus uidetur alienatus esse quando eum aliquis aliter quam natura eius est profert. |
Translation |
|
Quotation source |
Pars. 3 (p. 318, lin. 66) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|