Stelle Haec iuxta litteram facta esse con...; (In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870), Vol. 2, Lib. 4, Cap. 24, Vers. 16 (p. 528, lin. 39)) [2299]

Basic Information
Keywords
ID 2299
Text In evangelium Matthaei (Sedulius Scotus) (831 - 870) Sedulius Scottus
Quotation Haec iuxta litteram facta esse constat, cum adpropinquante Romano bello et exterminio Iudaicae gentis oraculo admoniti omnes qui erant in prouintia Christiani longius discesserunt, ut ecclesiastica narrat historia. Et trans Iordanen secedentes manebant ad tempus in ciuitate Pella sub tutela Agrippae, regis Iudaeorum, cuius in Actibus apostolorum mentio est. Iuxta uero sensus spirituales cum uiderimus abhominationem desolationis stare, ubi non debet, hoc est hereses et flagitia regnare inter eos, qui caelestibus mysteriis uidebantur esse consecrati, tunc quicunque in Iudea, hoc est in confessione uere fidei, persistimus, non terrenis infimisque actibus mancipari, sed altius uirtutum culmen debemus ascendere atque adpropinquare montibus aeternis, de quibus illuminat mirabiliter Deus, et esse in tecto et in dogmate, quo non possint ignita diaboli iacula peruenire.
Translation
Quotation source Vol. 2, Lib. 4, Cap. 24, Vers. 16 (p. 528, lin. 39)
Associated use case(s)
Comment