Keywords |
|
ID |
2304 |
Text |
Commentarius in Vergilii Aeneidos libros (370 - 450) Servius |
Quotation |
112. ARGENTI AVRIQVE TALENTA talenti secundum varias gentes varium pondus est: sed
apud Romanos talentum est septuaginta librae, sicut Plautus ostendit in mostellaria, qui ait duo
talenta esse centum quadraginta libras.
legimus etiam talentum esse paululum quiddam: nam Homerus in ludis funebribus Patrocli ultima
praemia dicit duo talenta: quod nos cogit aliquid minimum intellegere.
nam si primus victor bovem accepit, consequens non est ut dicamus, ultimum tam magnum accepisse
praemium: unde apparet talentum etiam minimum quiddam significare. |
Translation |
|
Quotation source |
Vol. 1, Lib. 5, Comm. ad Vers. 112 (p. 605, lin. 15) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|