Stelle Si autem quaeritur, qua occasione ...; (Libellus de exordiis et incrementis quarundam in observationibus ecclesiasticis rerum (840 - 842), Cap. 7 (p. 481, lin. 30)) [2324]

Basic Information
Keywords
ID 2324
Text Libellus de exordiis et incrementis quarundam in observationibus ecclesiasticis rerum (840 - 842) Walahfrid Strabo
Quotation Si autem quaeritur, qua occasione ad nos vestigia haec Grecitatis advenerint, dicendum et barbaros in Romana republica militasse et multos praedicatorum Grecae et Latinae locutionis peritos inter has bestias cum erroribus pugnaturos venisse et eis pro causis multa nostros, quae prius non noverant, utilia didicisse, praecipueque a Gothis, qui et Getae, cum eo tempore, quo ad fidem Christi, licet non recto itinere, perducti sunt, in Grecorum provinciis commorantes nostrum, id est Theotiscum, sermonem habuerint et, ut historiae testantur, postmodum studiosi illius gentis divinos libros in suae locutionis proprietatem transtulerint, quorum adhuc monimenta apud nonnullos habentur; et fidelium fratrum relatione didicimus apud quasdam Scytharum gentes, maxime Thomitanos, eadem locutione divina hactenus celebrari officia. Hae autem permixtiones et translationes verborum in omnibus linguis tam multiplices sunt, ut propria singularum iam non sint paene plura, quam cum aliis communia vel ab aliis translata.
Translation
Quotation source Cap. 7 (p. 481, lin. 30)
Associated use case(s)
Comment