Quotation |
Quia vero tanta est in ipsis diversitas officiis non solum pro varietate gentium ac linguarum,
verum etiam in una gente vel lingua pro temporum mutatione vel magistrorum studiosa
institutione, ut, si velim cuncta replicare, quae de hac multiplicate iam legimus, magis onerosus quam
profructuosus videar audituris: omittam, quae infinita sunt, hoc tantum affirmans, quod plenarius
officiorum ordo, qui nunc per Romanum orbem servatur, post antiquitatem multis temporibus
evolutam institutus et ad omnem eminentiam sanctae religionis est dilatatus.
Crescente enim fidelium numero et heresium pestilentia multiplicius pacem maculante catholicam
necesse erat augeri cultum verae observationis, ut et clarior religio accedentium ad fidem animos
invitaret et auctior cultus veritatis constantiam catholicorum adversus inimicos ostenderet.
In tantum denique vel cantilenae vel psalmodiae memoriter exercendae usus erat rarus apud priores,
ut de novissimis paene Romanorum praesulibus et, qui nec ducentis annis nostra tempora
praecesserunt, quasi memorabile quiddam et singulare scribatur, si qui eorum in rebus praedictis
eminentiores ceteris viderentur. |