Stelle 3. Igitur post transactos decem an...; (Chronicon (Ademarus Cabannensis) (988 - 1034), Lib. 1, Cap. 3 (lin. 3)) [2335]

Basic Information
Keywords
ID 2335
Text Chronicon (Ademarus Cabannensis) (988 - 1034) Ademar of Saint Martial
Quotation 3. Igitur post transactos decem annos misit memoratus imperator exactores una cum Primario duce de Romano senatu, ut darent consueta tributa de populo Francorum. Illi quoque, sicut erant crudeles et inmanissimi, consilio inutili accepto, dixerunt ad invicem: "Imperator cum exercitu Romano non potuit eicere Alanos de latibulis paludum, gentem fortem ac rebellem; nos enim qui superavimus eos, cur solvimus tributa? Consurgamus igitur contra Primarium hunc vel exactores istos, percutiamusque eos et auferamus cuncta que se cum habent, et non demus Romanis tributa, <ne forte nos subiciant,> et erimus jugiter liberi".
Translation
Quotation source Lib. 1, Cap. 3 (lin. 3)
Associated use case(s)
Comment