Quotation |
Ait ergo: VSQVE AD GALLIM VLVLATVS EIVS, ET VSQVE AD PVTEVM HELIM CLAMOR EIVS -
ut idem hominum genus in aliis sterili ululatu, in aliis salubri clamore doceat esse compunctos.
18. Habet enim hunc morem sacra Scriptura, ut de eadem gente loquens, nunc de ea optima, nunc
pessima quaeque pronuntiet, sicut Apostolus de Iudaeis scribens ad Romanos ait: Secundum
Euangelium quidem inimici propter uos, secundum electionem carissimi propter patres.
Ipsos dixit inimicos et carissimos, quia in ipsa gente alii inimici inuenti sunt, Christum persequentes,
alii carissimi, Christo fideliter adhaerentes. |