Quotation |
Recte optulisti, dum Hildricum, solo nomine regem Francorum, nichil preter nomen de potentia regni
habentem, cum maiores domus ei potius imperarent, cum nichil nisi iussus loqui presumeret, iubente
Romana sede nomine regis privatum dixisti.
Non recte autem divisisti, cum de minori et solo nomine rege argumentum contra caesarem fecisti,
cum aecclesia Romana etiam paganis vel Arrianis caesaribus ius caesaris reddendum docuerit nec
umquam a fidelitate illorum quemquam absolvere presumpserit, qui in sacramenta regia iuraverit,
idem cum Deo sentiens, idem cum prophetis asserens, idem cum aecclesia, quae iam in coelis regnat,
docens, cum iuxta Ezechielem prophetam et expositionem beati Ieronimi, propheciam Ezechielis
super hac re exponentis, Sedechias, rex Ierusalem, ideo ab ipso Deo severissime cum domo sua sit
dampnatus, quia fedus, quod cum rege Babilonis per nomen Dei iurando firmaverat, solvere
presumpserit, licet rex Babilonis gentilis esset et Sedechias de statu aecclesiae illius temporis, id est
baptizatus baptismate circumcisionis.
Cuius rei discrecionem legio Thebea spiritualiter tenuit, cum caesari quae caesaris erant redderet, et
tamen ei in idolo vel in sacramentis idolorum communicare nec sub gladio acquiesceret. |