Stelle XXIII. FORTES ET MITES PERPENDITE ...; (Ad Heinricum IV Imperatorem libri VII (1075 - 1084), Lib. 3, Cap. 23 (p. 330, lin. 16)) [2356]

Basic Information
Keywords
ID 2356
Text Ad Heinricum IV Imperatorem libri VII (1075 - 1084) Benzo of Alba
Quotation XXIII. FORTES ET MITES PERPENDITE VERBA QUIRITES! DOMINUS NOSTER REX HEINRICUS, sanctae Romanae aecclesiae protector et amicus, fidelibus suis Romanis, plenis fidei et veritatis, munus gracie et bonae voluntatis. Recitata vestra legatione, patres conscripti, in auribus domini nostri cesaris et principum una fuit vox respondentium: "O Roma, o Romani, ideo super omnes gentes preposuit vos creator generis humani, quia non timuistis subire periculum pro patriis honoribus atque inflexibili fide domi militieque semper adhesistis imperatoribus. Quis non debeat vobis reddere vicem, qui falsae cucullae dedignamini flectere cervicem? Merito vobis succurrere debemus, quia verbis et operibus veraciter est vobiscum deus.
Translation
Quotation source Lib. 3, Cap. 23 (p. 330, lin. 16)
Associated use case(s)
Comment