Stelle Hac sola tantum annorum experienti...; (Chronica Naierensis (1173 - 1190), Lib. 1, Par. 157 (lin. 42)) [2366]

Basic Information
Keywords
ID 2366
Text Chronica Naierensis (1173 - 1190) Anonymous - History
Quotation Hac sola tantum annorum experientia huc usque carebant, quod classica bella in mari gerere non studebant. Set postquam Sisebutus princeps celesti gratia regni sumpsit sceptra, eius studiis ad tantam felicitatis uirtutem perfecti sunt, ut non solum terras set et ipsa maria suis armis adeant subactu que seruiat illis Romanus miles, quibus seruire tot gentes et ipsam Yspaniam uidet. Item. 158. Scitote Gottorum antiquissimam esse gentem, quorum originem quidam de Magog Iafeth filio suspicantur a similitudine ultime sillabe, et magis de Ezechielo propheta idem colligentes; retro autem eos magis Gethas quam Gog et Magog appellare consueuerunt.
Translation
Quotation source Lib. 1, Par. 157 (lin. 42)
Associated use case(s)
Comment