Quotation |
Aduersus quos idem Constantinus aciem instruxit, ingentique certamine uix superatos ultra
Danubium expulit, de diuersis gentibus uirtutis gloria clarus, set de Gotorum uictoria amplius
gloriosus.
Quem Romani adclamante senatu publica laude prosequuti sunt, quod tantam gentem uicerit, quod
patriam publice rei reformauerit.
163. Era CCCCVII-a, anno V-o imperii Valentinis primus Gotorum gentis administrationem suscepit
Atanaricus regnans annis XIII, qui persequutione crudelissima aduersus fidem commota uoluit se
exercere contra Gotos qui in gente sua Christiani habebantur, ex quibus plurimos, quia ydolis
immolare non adquieuerunt, martyres fecit. |