Stelle Egressi autem de Sicambria, veneru...; (Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125), (p. 115, lin. 61)) [2406]

Basic Information
Keywords
ID 2406
Text Chronicon universale (Ekkehardus Uraugiensis) (1100 - 1125) Ekkehard of Aura
Quotation Egressi autem de Sicambria, venerunt in terram Germaniae, ad gentem scilicet Romanis infestissimam, habitaveruntque aliquanto tempore in Thuringia cum Marcomede, filio Priami, et Sunnone, filio Antenoris. Omnes autem populi ex illa parte Rheni habitantes Germani dicti sunt, quia corpora magna habebant et fortissimi semper et indomiti erant. Inter haec defuncto Sunnone, Franci habuerunt consilium inter se, ut unum regem haberent, sicut et gentes ceterae, acceptoque consilio a Marcomede, Faramundum, ipsius filiam, regem constituere, et ex eo tempore leges habere coeperunt, quas gentiles eorum consiliarii Wisogastaldus et Salegast fecerunt, a quo Salegast etiam lex Salica inventa dicitur et nominata.
Translation
Quotation source (p. 115, lin. 61)
Associated use case(s)
Comment