Quotation |
Deficiente autem ystoria Ebraica, sub tempore Christi preponimus Romanam ystoriam in omnibus
capitulis, et consequenter subicimus ystorias aliorum.
Capitulo autem gentilium finito et pirografio interposito, rursus ad Romanos redimus, et a Romanis
omnia capitula incipimus, et sub eis cetera consignamus, sicut tunc inter se contemporanea fuisse
noscuntur.
Tu ergo, lector, cum illius modi circuitum ystoriarum inveneris, non reputes hoc fieri ad legentium
confusionem aut ad errorem, set necessitate nos cogente, quia, licet omnia unius temporis acta fuerint,
non una poterant apertione oris narrari. |