Stelle Quoniam igitur imperatori non erat...; (Historia de expeditione Friderici imperatoris (1187 - 1200), (p. 87, lin. 9)) [2452]

Basic Information
Keywords
ID 2452
Text Historia de expeditione Friderici imperatoris (1187 - 1200) Anonymous - History
Quotation Quoniam igitur imperatori non erat in proposito aliquibus arduis negotiis iter vivificae crucis induciare, conmunicato consilio principum in hunc modum respondit: Soldanus iuxta amicitiam diu cum imperio nostro habitam legatos suos ad nos misit et ad terram suam invitavit et securitatem viae et bonum forum nobis et exercitui nostro pollicebatur; (...) et tamen in nomine domini nostri Iesu Christi Romanus imperator et advocatus specialis Ierosolimitanae terrae hostium cuneos penetravit securus et fugato multitudinis vestrae exercitu tradidit deus noster civitatem hanc in manum nostram. Sed quoniam Romanus imperator, cui collaterales semper esse debent misericordia et veritas, magis novit parcere quam ferire, hanc gratiam domnis vestris et vobis impertiri decrevimus, ut pax nostra sit super vos, dummodo detis obsides ad arbitrium nostrum, quod in bona pace et bono foro terram vestram exire debeamus.
Translation
Quotation source (p. 87, lin. 9)
Associated use case(s)
Comment