Quotation |
Veruntamen occiso illo qui fuit prima causa malorum, refloruit iniquitatis seminarium.
Nam ante biennium Romanae irruptionis quae facta est per Alaricum excitatum per eundem
Stiliconem, gentes prefatae Wandalorum, Alanorum, Hunorum, Suevorum, Burgundionum et
multarum gentium ut dicimus <...>
Galliae ab eis subversae, aecclesiae, urbes exustae, populi trucidati et usque ad internecionem deleti,
facientibus peccatis inhabitantium pene totus redactus est Occidens, et ut referunt qui temporum
ipsorum pericula conscripserunt, non fuit civitas aut castrum in Gallia, quod effugerit indignationem
eorum. |