Stelle Etenim in certamine bellorum exerc...; (Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum (1150 - 1159), Lib. 6, Cap. 2 (p. 9, lin. 15)) [2473]

Basic Information
Keywords
ID 2473
Text Policraticus sive de nugis curialium et vestigiis philosophorum (1150 - 1159) John of Salisbury
Quotation Etenim in certamine bellorum exercitata paucitas ad uictoriam promtior est quam rudis et indocta multitudo exposita semper ad caedem. Quid enim Romanos gentium omnium fecit esse uictores? Scientia utique, exercitatio et fides quam electi ex sacramento rei publicae impendebant. Nam quid aduersus Gallorum multitudinem Romana paucitas ualuisset? Quid aduersus Germanorum proceritatem breuitas potuisset audere? Hispanos quidem non tantum numero sed et uiribus corporis manifestum est praestitisse Romanis. Affrorum dolis atque diuitiis semper impares extiterunt. Vnde aduersus haec omnia profuit tironem sollertem eligere; et, ut ita dictum sit, docere ius armorum; cotidiano exercitio roborare doctrinam; quaecumque possunt in acie et praeliis euenire praenosse meditatione campestri; et in desides seueritas uindictae.
Translation
Quotation source Lib. 6, Cap. 2 (p. 9, lin. 15)
Associated use case(s)
Comment