Stelle cumque imperator, quid faceret, he...; (Historia Romana (Landolfus Sagax) (980 - 1020), Lib. 12 (p. 347, lin. 8)) [2480]

Basic Information
Keywords
ID 2480
Text Historia Romana (Landolfus Sagax) (980 - 1020) Landolfus Sagax
Quotation cumque imperator, quid faceret, hesitaret, quippe cum barbari elevati victoria inexpugnabiles esse viderentur, eadem provisione, qua quondam elegerat Nerva Hispanum virum Traianum, per quem res publica reparata est, accitum et ipse nihilo minus aeque ab Hispania Theodosium, cuius ducatu credens barbaros superari, repente siquidem eum magistrum militum esse denuntians cum expeditu ad barbaros destinavit. itaque Theodosius Cithicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi magno sicut Pompeius Corneliusque testati sunt evitatas, at tunc extincto Romano exercitu Romanis equis armisque structissimas hoc est Halanos Hunnos et Gothos incunctanter adgressus. barbari vero impetum non ferentes suas acies relinquerunt et illi quidem fugiebant, hi vero fortiter sequebantur inmensaque cedis tunc facta est barbarorum.
Translation
Quotation source Lib. 12 (p. 347, lin. 8)
Associated use case(s)
Comment