Quotation |
Quod quando quomodoque factum sit aut a quo rege aut a quo archiepiscopo aut ob quam causam,
investigandum fore cognovi.
Igitur regis Alberti tempore, cum idem summo imperii Romani culmine, sicut tanto decebat viro,
magnifice frueretur, Francigena natus atque ex ipsis prosapiae suae originem duxisset, devictis et
superatis Gothorum populis, qui in Italiae partibus ad devastandos fines et urbes et gentes
confluxerant, nec non Ungaricis procul expulsis longeque remotis, quos gens Italiae ab illis valde olim
attrita cognovit: rex Albertus cum strenuissimorum militum agmine magno stipatus, securus per
Italiae loca proficisceretur, tandem Mediolanum iter direxit, quam per multa noverat tempora post
decessum Brenonis, qui eam post omnes Italiae urbes quas construxerat mirifice adornavit et
adornatam decentissime multis honoribus superexaltavit, et qui postea, prout erat in cunctis usibus
humanis salutifera, ab universis imperatoribus Romanis exaltatam, maximeque ab Hadriano et Nerva
eius filio atque honorabilissimo et decentissimo rege Traiano, nec non Maximiano rege crudelissimo,
palatiis supra portas septem iussis imperialibus magnifice elevatis, super cunctas Italiae urbes quasi
rosae amoenissimae floruisset.
Qui cum Mediolanum venisset, palatium Maximiani, quod situm est infra moenia urbis, vel Traiani
iuxta thermas sancti Georgii locatum, velociter praeparari praecepit, ignorans, ut ipse postea
simulabat, quod nullus rex a tempore beati Ambrosii, in cuius praesidiis civitas Mediolanensis super
omnes Italiae urbes ab ingressu imperatoris libertatem acquisivit, urbem hanc introisset. |