Stelle Nuper cum tu hospes optabilis Cuno...; (De victoria verbi Dei (1101 - 1124), (p. 1, lin. 7)) [2527]

Basic Information
Keywords
ID 2527
Text De victoria verbi Dei (1101 - 1124) Rupert of Deutz
Quotation Nuper cum tu hospes optabilis Cuno, pater caenobii Sigebergensis, nostrum presentia tui serenares habitaculum, nos more solito semoti a caeteris aliqua conferebamus de sanctarum maiestate scripturarum. Erat autem nobis tunc sermo precipuus de quattuor illis grandibus bestiis ex visione Danihelis, quarum prima quasi leaena, ipsa fuit regnum Babiloniorum; alia similis urso, ipsa fuit regnum Persarum et Medorum; alia quasi pardus, ipsa fuit regnum Grecorum; quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis, dentes ferreos habens magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans, ipsa fuit regnum Romanorum; quorum videlicet regnorum singula suis temporibus super caetera gentium regna principatum tenuerunt.
Translation
Quotation source (p. 1, lin. 7)
Associated use case(s)
Comment