Stelle [De eo quod dictionem suam ita te...; (De victoria verbi Dei (1101 - 1124), Lib. 13, Cap. 13 (p. 417, lin. 19)) [2530]

Basic Information
Keywords
ID 2530
Text De victoria verbi Dei (1101 - 1124) Rupert of Deutz
Quotation [De eo quod dictionem suam ita temperavit apostolus: Tantum, ut qui tenet nunc teneat, donec de medio fiat] Itaque et sapientibus satis dictum: tantum, ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat, et insipientibus data occasio non est, quam nancisci potuissent, si ita manifestius dixisset: Roma, quae nunc tenet, sive Romanum imperium, quod nunc tenet, sub se gentes teneat, donec de medio fiat sive donec discessio fiat. Superbia namque hominum Romam volebat esse urbem aeternam et aeternum Romanorum imperium, ac proinde nusquam fere religiosus quis impatiens impatientius audiret blasphemiam in deum, quam Romani principes sive milites finem Romani imperii per Christi predicari evangelium.
Translation
Quotation source Lib. 13, Cap. 13 (p. 417, lin. 19)
Associated use case(s)
Comment