Keywords |
|
ID |
2534 |
Text |
Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz |
Quotation |
Illa namque de romanis sub nominibus tyri et sidonis atque palaestinorum haec intelligi uolunt eo
quod uespasianus et titus romae templo pacis aedificato uasa templi et uniuersa donaria in delubro
illius consecrauerit.
Promittunt ergo sibi imo somniant quod in ultimo tempore congregarentur a domino ut reducantur in
hierusalem neque hac felicitate contenti ipsum deum manibus suis romanorum filios et filias asserunt
traditurum ut uendant eos iudaei non persis et aethiopibus et caeteris nationibus quae uicinae sunt
sed sabaeis genti longinquissimae quia dominus locutus est ut populi sui ulciscatur iniuriam.
Nos econtra non romanos sed ipsos qui se dicunt esse iudaeos et non sunt sed sunt synagoga satanae
dicimus designari ac percuti sub nominibus tyri et sidonis et intra omnem terminum palaestinorum
concludi eamdem ob causam quam et in alio propheta deus considerans cum eumdem populum
redargueret : pater tuus inquit amorrhaeus et mater tua caethea. |
Translation |
|
Quotation source |
In Ioelem, Col. 246 (lin. 40) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|