Stelle Medos et persas unum esse regnum p...; (Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125), In Zachariam, Lib. 1, Col. 709 (lin. 19)) [2545]

Basic Information
Keywords
ID 2545
Text Commentaria in duodecim prophetas minores (1122 - 1125) Rupert of Deutz
Quotation Medos et persas unum esse regnum post uictoriam cyri non ambigit qui et saeculares et sacras litteras legit. Quid babylonii quid medi atque persae quid graeci id est macedones fecerint quomodo iudam et israel et hierusalem quasi cornibus uentilauerunt quomodo cornu romani imperii non solum hierusalem illam quae iam non erat hierusalem sed spiritualiter sodoma et aegyptus ubi dominus noster crucifixus est uerum et christi ecclesiam uerum iudam uerum israel ueramque hierusalem eliserit atque dissipauerit missis per orbem terrarum siue ubique gentium crudelibus edictis legibusque publicis quis nescit quis non audiuit. Et eiusmodi cornua simul quidem prophetica uisione demonstrata sunt uerum dei populum non pariter oppresserunt sed sibi inuicem successerunt babylonii medi et persae.
Translation
Quotation source In Zachariam, Lib. 1, Col. 709 (lin. 19)
Associated use case(s)
Comment