Keywords |
|
ID |
2551 |
Text |
Commentarium in Apocalypsim Iohannis apostoli (1119 - 1121) Rupert of Deutz |
Quotation |
Bene autem illi erit quicunque pro eo quod non stetit aut resistit tunc poterit iram fugere.
Simile quid in eodem hierosolymorum excidio iuxta litteram factum est: appropinquante namque
bello romano et exterminio iudaicae gentis oraculo admoniti omnes qui erant in prouincia christiani
longius discesserunt ut ecclesiastica narrat historia et trans iordanem sedentes manebant ad tempus in
ciuitate pella sub tutela agrippae regis iudaeorum cuius in actibus apostolorum mentio est qui cum ea
quae sibi obtemperare uolebat parte iudaeorum semper romanorum imperio subditus agebat. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 4, Cap. 6, Col. 958 (lin. 33) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|