Keywords |
|
ID |
2553 |
Text |
Commentarium in Apocalypsim Iohannis apostoli (1119 - 1121) Rupert of Deutz |
Quotation |
Quia tempus inquit amplius non erit subauditur poenitentiae quemadmodum fuit hactenus postquam
anteriores tubis cecinerunt angeli.
Nam et postquam primus angelus tuba cecinit et descendente igne in pentapoli perierunt impii
euadente iusto lot tempus poenitentiae superfuit et postquam secundus angelus tuba cecinit et
transeunte populo dei per mare rubrum inimici illorum sunt demersi tempus poenitentiae superfuit
residuis et postquam tertius angelus tuba cecinit et habitatores terrae per opera odibilia defluentes in
manu filiorum israel perdere uoluit tempus poenitentiae reseruatum fuit et postquam quartus angelus
tuba cecinit et quasi in solem id est in populum dei ira facta est ut corpora eorum in deserto
prosternerentur tempus poenitentiae datum est caeteris et postquam quintus angelus tuba cecinit et
illi qui introierant in terram repromissionis et traditi sunt quinquies in manus gentium pro eo quod
non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis tempus poenitentiae superfuit et postquam sextus
angelus tuba cecinit et soluti sunt quatuor angeli id est quatuor principalia regna mundi babylonicum
persicum macedonicum atque romanum ut occiderent et in captiuitatem iudaeorum ducerent genus
propter peccata eiusdem populi adhuc poenitentiae locus est ut reliquiae saluae sint.
Sed tandem quid cum septimus angelus tuba cecinerit id est cum uenerit extrema dies iudicii. |
Translation |
|
Quotation source |
Lib. 6, Cap. 10, Col. 1013 (lin. 21) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|