Stelle Denique hoc non leuiter attendendu...; (De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116), CM 23, Lib. 33, In Evangelistas (p. 1819, lin. 1467)) [2574]

Basic Information
Keywords
ID 2574
Text De sancta trinitate et operibus eius (1113 - 1116) Rupert of Deutz
Quotation Denique hoc non leuiter attendendum est in potentia regis quod cum uno flagello de funiculis homo tunc uilis et in tantum uilis ut postea crucifigeretur hoc fecit quod infinitus non potuisset facere exercitus. Tumultus ille quo sic perturbati funiculus ille quo de templo sic eiecti sunt tempestatem illam praesignauit qua de regno dei proiecti sunt longis peccatorum suorum funibus circumdati a sanguine abel iusti locum quoque et gentem tollentibus romanis cuius rei tumultum totus orbis audiuit. Nemo fere qui nesciat nemo prorsus qui nescire debeat cuncta haec ceteraque quotidiana eius facta et dicta sicut a patribus sanctis sunt exposita regni dei id est ecclesiae praesentis continere mysteria uidelicet regnum usque ad finem saeculi ex bonis malisque permixtum secundum edictum pariter que exemplum regis eruditur et perficitur in omni patientia.
Translation
Quotation source CM 23, Lib. 33, In Evangelistas (p. 1819, lin. 1467)
Associated use case(s)
Comment