Keywords |
|
ID |
2580 |
Text |
Commentarius in Iob (1110 - 1112) Rupert of Deutz |
Quotation |
Nam per interiora scilicet austri: scriptura quippe sacra cum contra arcturum interiora memorat diuersam aquilonis partibus austri plagam designat: per interiora inquam austri quae sol feruentior
tenet plebs iudaica designatur quae unum deum nouerat quasi solem habens meridianum per
arcturum uero in quem sol omnimodo cursum non habet gentilis populus exprimitur qui nullam habens dei scientiam uelut sine sole frigidus remanserat sub aquilone.
Ab interioribus inquam tempestas atque ab arcturo frigus prodiit dum quod ex inuidia iudaea petiit
hoc gentilis iudex ex romana auctoritate perpetrauit.
Contra quam inuidiam subditur : flante deo concrescit gelu id est spiritu sancto aspirante fidelibus
grauioris inuidiae torpor excreuit infidelium mentibus uerbi gratia cum inuidentes dicerent: ecce
mundus totus post eum abiit et similia. |
Translation |
|
Quotation source |
Cap. 37, Col. 1146 (lin. 44) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|