Stelle Preceptum etiam erat eis ut unusq...; (Sententiae magistri Petri Abaelardi (1101 - 1130), Sententia 235 (p. 124, lin. 2813)) [2582]

Basic Information
Keywords
ID 2582
Text Sententiae magistri Petri Abaelardi (1101 - 1130) Anonymous - Other
Quotation Preceptum etiam erat eis ut unusquisque de tribu sua uxorem duceret, ne tribus commiscerentur et ne transiret possessio unius tribus in possessionem alterius, quia terra per tribus diuisa erat. Nunc autem non licet, sed de aliena gente, quod ecclesia [post Christum] constituit propter propagationem caritatis, quod a Romanis ecclesia accepit. Romani enim quando amicitiam cum aliis ciuitatibus facere uolebant, uxores ex eis ad confederationem amicitie ducebant. Similiter ecclesia instituit ut non de sua sed de aliena prosapia uxorem quis ducat, quia non putauit hoc sufficere ad dilatationem caritatis; quia per uxorem quam accipit totam illam progeniem diligit.
Translation
Quotation source Sententia 235 (p. 124, lin. 2813)
Associated use case(s)
Comment