Quotation |
quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale uel a prioribus comperit uel ipse expertus est? nonne apud hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint faustinum uestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita utcuiusdam diaconis nostri fornarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit eique nulla exilii lege damnato communicationem non solum in ciuitate romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negauerit?
quid nuper, quod ipse adhuc lugeo? nonne crispinus uester calamensis cum emisset possessionem et
hoc emphyteuticam, non dubitauit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in ciuitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes
rebaptizando submergere? |