Stelle Pro ciuitate in Graeco πολιτείαν h...; (Retractatio in Actus apostolorum (701 - 709), Cap. 22 (lin. 21)) [2636]

Basic Information
Keywords
ID 2636
Text Retractatio in Actus apostolorum (701 - 709) Bede
Quotation Pro ciuitate in Graeco πολιτείαν habet, quod magis ciuilitatem, id est, socialem inter ciues conuersationem uel administrationem rei publicae quam ciuitatem significat. Non enim tribunus ciuitatem Romanam, cuius esset possessor, sed consortium ciuitatis Romanae, cuius esset particeps, emerat, sed Paulus eo magis erat ciuis Romanus quo non hoc comparando sed nascendo habebat. Tribunus quoque timuit postquam resciuit quia ciuis Romanus esset. Pro ciue idem uerbum in Graeco positum est quod supra pro municipe, id est, πολίτης.
Translation
Quotation source Cap. 22 (lin. 21)
Associated use case(s)
Comment