Quotation |
Non diutius moratus Loduicus rex, cum Francis a Roma perrexit.
Gregorius papa legatos misit a Quido marchione, ut veniret et succurreret civitatis Romane ecclesie
sancte, pro cuius amore Dominus sanguinem suum fudit; et dona amplissima reciperet.
Perrexit igitur marchio Quido cum omni exarcatu gentis sue Langobardorum in urbem Romam
ingressi, ceperunt pugna inciperet a pontes sancti Petri, et a portas Sassie civitas Leoniana multis
barbarorum gentis interfecti sunt, per virtute sancti Petri; et pestifera gentis inter se dicentes: Quia
vidimus sanguis deus christianorum! |