Stelle Nexus vero est quaedam iuris solen...; (Commentaria in Ciceronis Topica (500 - 518), Lib. 3, Commentarius ad par. 28 (p. 322, lin. 3)) [2651]

Basic Information
Keywords
ID 2651
Text Commentaria in Ciceronis Topica (500 - 518) Boethius
Quotation Nexus vero est quaedam iuris solennitas, quae fiebat eo modo, quo in Institutionibus Gaius exponit. Eiusdem autem Gaii libro primo Institutionum de nexu faciendo haec verba sunt: "Est autem mancipatio, ut supra quoque indicavimus, imaginaria quaedam venditio: quod ipsum ius proprium Romanorum est civium: ea que res ita agitur, adhibitis non minus quam quinque testibus civibus Romanis puberibus et praeterea alio eiusdem condicionis, qui libram aeneam teneat, qui appellatur libripens. Is, qui mancipium accipit, aes tenens ita dicit: HUNC EGO HOMINEM EX IURE QUIRITIUM MEUM ESSE AIO, IS QUE MIHI EMPTUS EST HOC AERE AENEAQUE LIBRA.
Translation
Quotation source Lib. 3, Commentarius ad par. 28 (p. 322, lin. 3)
Associated use case(s)
Comment