Keywords |
|
ID |
2654 |
Text |
Epistolae (Bonifatius et Lullus) (700 - 754) Boniface Lull |
Quotation |
Quia per hos scilicet proxime decurrentes priores annos plurimae ac diversae inquietudines apud nos
in Brittaniae vel in Galliae partibus audiebantur existere; et hoc videlicet nostrum desiderabile
propositum saepius inpedivit et perterrendo valde prohibuit de nostris aliquos ad vos dirigere per
tam incertam tamque crebris infestinationibus inproborum hominum in provinciis Anglorum seu Galliae regionis.
Nunc vero pace ac tuitione nobis a principibus indubitanter undique promissa misimus ad vestram
venerabilem fraternitatem hunc praesentem fratrem istarum presentium litterarum baiulum
Hildeberhtum nomine, reminiscens videlicet, qualiter inter nos in civitate Romana de amicitiae
conventione conloquium habuimus, quod etiam nos servare omnimodis confitemur.
Quapropter et ego nunc in tuae beatitudinis amicitia confisus, ut, secundum quod antecessores nostri
inter se facere non cessarunt, ita etiam et nos facere similiter adoptamus mittentes verba suavissima
salutationis et pacis, ut evangelicus sermo impleatur in nobis: quod eius esse discipuli mereamur, si
dilectionem habuerimus ad invicem. |
Translation |
|
Quotation source |
Epist. 117 (p. 252, lin. 23) |
Associated use case(s) |
|
Comment |
|