Stelle Porro autem, quoniam post illam qua...; (Vita Augustini (430 - 440), 14,1 (pp. 162-164)) [267]

Basic Information
Keywords
ID 267
Text Vita Augustini (430 - 440) Possidius
Quotation Porro autem, quoniam post illam quae cum Donatistis facta est conlationem non defuerunt qui dicerent permissos non fuisse eosdem episcopos apud potestatem, quae causam audivit, dicere omnia pro suis partibus, quoniam catholicae communionis cognitor suae favebat ecclesiae - licet hoc deficientes et victi ad excusationem iactarent, quandoquidem et ante controversiam iidem haeretici catholicae communionis eumdem esse noverant, et dum ab eodem convenirentur publicis gestis quod ad conlationem occurrerent, et se facturos prosecuti sunt, poterant utique, suspectum eum habentes, recusare congressum -; tamen omnipotentis Dei praestitit auxilium, ut postea in Caesariensi Mauritaniae civitate constitutus venerabilis memoriae Augustinus, quo eum venire cum aliis eius coepiscopis sedis apostolicae litterae compulerunt, ob terminandas videlicet alias ecclesiae necessitates; hac ergo occasione provenit, ut Emeritum eiusdem loci Donatistarum episcopum, quem suae sectae praecipuum in illa conlatione habuerunt defensorem, videret, et cum eodem publice in ecclesia populo adstante diversae communionis ex hoc ipso disputaret, et provocaret gestis ecclesiasticis, ut quod forte, sicut dicebant, prosequi potuit in conlatione et permissus non erat, in praesenti sine alicuius potestatis prohibitione aut inpotentia securus dicere minime dubitaret, et in sua civitate suis omnibus praesentibus civibus fiducialiter propriam defendere communionem non denegasset.
Translation The reference edition (A.A.R. Bastiaensen 1975) provides an italian translation of the work
Quotation source 14,1 (pp. 162-164)
Temporal Coverage 354 - 430
Associated use case(s)
Comment