Quotation |
Hoc ergo providens dicit apostolus, immo per apostolum sic ordinat Christus: Reddite omnibus
debitum: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem;
nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.
Et ipse rex regum et dominus dominantium Iesus Christus, dignatus secundum carnis dispensationem
describi civis Romanus, regulam quam constituit super his, dicens: Reddite quae sunt caesaris caesari
et quae sunt Dei Deo: hanc, inquam, suae constitutionis regulam proprio confirmavit exemplo.
Dixit enim ad Petrum, postquam ostenderat se a tributo liberum, utpote regis filium, et secundum
carnem et secundum spiritum: Ut autem, inquit, non scandalizemus eos, id est ne nos caesari
contradicentes tumultuandi eis occasionem praebeamus, vade ad mare et mitte hamum, et eum
piscem qui primus ascenderit tolle et aperto ore eius invenies statherem: illum sumens, da eis pro me et te. |