Stelle 15. Isdem temporibus et tribunum c...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 1, Titulus 2, Rubrica 2) [2689]

Basic Information
Keywords
ID 2689
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 15. Isdem temporibus et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et veluti secundum locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi. 16. Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum rei publicae consulerent. Qui tamen ne per omnia regiam potestatem sibi vindicarent, lege lata factum est, ut ab eis provocatio esset neve possent in caput civis Romani animadvertere iniussu populi: solum relictum est illis, ut coercere possent et in vincula publica duci iuberent. 17. Post deinde cum census iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, censores constituti sunt.
Translation
Quotation source Lib. 1, Titulus 2, Rubrica 2
Associated use case(s)
Comment