Stelle 29.1.20 IULIANUS libro vicesimo se...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 29, Titulus 1, Rubrica 20) [2699]

Basic Information
Keywords
ID 2699
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 29.1.20 IULIANUS libro vicesimo septimo digestorum. Tribunus militum si intra dies certos, quam successor eius in castra venerat, manens in castris codicillos fecerit et ibi decesserit, quoniam desinit militis loco haberi, postquam successor eius in castra venit, ideo communi iure civium Romanorum codicilli eius aestimandi sunt. 1. Cum aliquis facto testamento militare coeperit, id quoque testamentum, quod ante quam militare coeperit fecerat, aliquo casu intellegitur militiae tempore factum, veluti si tabulas inciderit et legerit testamentum ac rursus suo signo signaverit, amplius si et aliquid interleverit perduxerit adiecerit emendaverit: quod si nihil bonorum inciderit, testamentum eius ad privilegia militum non pertinebit.
Translation
Quotation source Lib. 29, Titulus 1, Rubrica 20
Associated use case(s)
Comment