Quotation |
35.2.1 PAULUS libro singulari ad legem Falcidiam.
Lex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his
verbis: 'Qui cives Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere volet, ut eam
pecuniam easque res quibusque dare legare volet, ius potestasque esto, ut hac lege sequenti licebit'.
Secundo capite modum legatorum constituit his verbis: 'Quicumque civis Romanus post hanc legem
rogatam testamentum faciet, is quantam cuique civi Romano pecuniam iure publico dare legare volet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo
testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumve erit, eam pecuniam sine fraude sua
capere liceto isque heres, qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare,
quam damnatus est'. |