Stelle 48.22.6 ULPIANUS libro nono de off...; (Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533), Lib. 48, Titulus 22, Rubrica 6) [2709]

Basic Information
Keywords
ID 2709
Text Digesta seu Pandectae Iustiniani Augusti (501 - 533) Anonymous - Legal Texts
Quotation 48.22.6 ULPIANUS libro nono de officio proconsulis. Inter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit civitatem Romanam. 1. Deportandi autem in insulam ius praesidibus provinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula divi Severi ad Fabium Cilonem praefectum urbi expressum est. Praesides itaque provinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen vero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat. Medio [modo] autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.
Translation
Quotation source Lib. 48, Titulus 22, Rubrica 6
Associated use case(s)
Comment